OLYSSIPPO

OLYSSIPPO
OLYSSIPPO
quae Ulyssippo Melae, l. 3. c. 1. Olios Hippon Ptolemaeo, urbs maxima Lusitaniae, ex pulcherrimis, ditissimis, et populosissimis Europae: unde Hispanis, Qui no ha visto Lisboa, no ha visto eosa boa. Sedes regnim emporium, et Archiepiscopalis 7. collibus, ut Roma constans, ad Tagum fluv. ostiis ipsius vicina, vulgo Lisbon. Ab eâ Olyssipponense promunt. vulgo Capo di Spichel. Erat autem municipium Romanorum. Vide Plin. l. 4. c. 22. Frustra ab Ulysse deducitur, cum sit Phoenicium alis ubbo, i. e. amoenus sinus. In sinu sitam esse Mela loc. cit. observat: Sinus, inquit, intersunt, et est in proximo Salacia, in al. tero Ulyssippo, et Tagi ostium. Et sinum illum esse amoenissimum scribunt recentiores. Bochart. Vide Mercatorem, Merulam Part. 1. Geogr. Dam. Goes descr. Olysipp. Linschot. Itiner. et alios, Iongitud. 11. 00. latitud. 35. 50. Nic. Lloyd. Baudrando melius Olistppo dicitur, Gallis Lisbone, 1. leuc. ab ostio Tagi est, 6. in Ortum ab Olisipponensi promuntor. seu Magno, nunc Cabo de Roca Sintra, et totidem a Barbario promontor. Cabo de Spichel, in Septentrionem, 20. ab Ebora in Occasum, 55. ab Hispali in Circium, 45. a Portu Cale in Meridiem, cum palatio superbissimo et duabus arcibus perm unitis. Regum Mausolea Belemi, quod Castrum est dimid. leucâ ab urbe, visuntur. Capta fuit Olyssipona, ab Alphonso II. Hispanie Rege post caesa Saracenorum LXXM. A. C. 792. Iterumque ab Alphonso I. Lusitaniae Rege per socios sacrae militiae, Mauris ingenti praeliô superatis erepta est, A. C. 1147. Eius su burbia iam in potestatem redacta, ob militis Angli avaritiam, deserere rursus coactus est Antonius Rex, A. C. 1589. In portu huius urbis classem Hispan. 36. navium diripuerunt Angli, A. C. 1585. auspiciis Elixabetae Reginae. Vide Thuani Histor.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • OLISSIPPO — vide OLYSSIPPO …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”